monumenta.ch > Hieronymus > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 3, 77, 1
Plures anni sunt, quod super dormitione Blaesillae, Paulam venerabilem feminam, recenti adhuc vulnere, consolatus sum . Quartae aestatis circulus volvitur, ex quo ad Heliodorum Episcopum Nepotiani scribens Epitaphium, quidquid habere potui virium, in illo tunc dolore consumpsi. Ante hoc ferme biennium, Pammachio meo pro subita peregrinatione Paulinae, brevem Epistulam dedi, erubescens ad disertissimum virum plura loqui, et ei sua ingerere, ne non tam consolari amicum viderer, quam stulta iactantia docere perfectum. Nunc mihi, fili Oceane, volenti et ultro appetenti, debitum munus imponis, quo pro novitate virtutum, veterem materiam novam faciam. In illis enim vel parentis affectus, vel moeror avunculi, vel desiderium mariti temperandum fuit; et pro diversitate personarum, diversa de Scripturis adhibenda medicamina.